- ARTEMISIA Herba
- ARTEMISIA HerbaΒουβαςτέως καρδία, cor Bubastis, Aegyptiis dicitur, apud Appuleium Herbar. c. 10.i. e. herba Dianae cara, quod et Graecum nomen prae se fert. Bubastin autem iidem Dianam vovârunt, quia in Historia gigantomachiae, cum Dii, Gigantum metu in Aegyptum fugâ arreptâ, in varias formas se mutavissent. Diana in felem, Aegyptiis βούβαςτον dictam, conversa, latuisle dicitur. Ovid. Met. l. 5. v. 327.Duxque gregis, dixit, fit Iuppiter, underecurvisNunc quoque sormatus Libys est cum cornibus Hammon:Delius in corvo proles Semeleia capro,Fele soror Phoebi, niveâ Saturnia vaccâ,Pisce Venus laivit, etc.Vide Bochart. Hierozoici Part. poster. l. 1. c. 10.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.